Genesis 34

etc. GREG. in Pastor., c. 30 Dina, ut mulieres extraneae regionis videat, egreditur, cum mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem, princeps terrae, opprimit, quia inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia mens a culpa resipiscens afficitur, et admissum flere conatur: corruptor spem ac securitatem vacuam ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat. Unde additur: Modo enim, aliorum facta graviora; modo nihil esse quod factum est; modo misericordem Deum loquitur, et tempus ad poenitentiam pollicetur: ut dum per haec decepta mens ducitur, poenitentia differatur, ut tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala contristant: et tunc plenius absorbeatur suppliciis, quae nunc gaudet in deliciis. etc. AUG. Quaest. in Gen., tom. 3 Et intendit animae Dinae filiae Jacob et adamavit virginem, et locutus est secundum sensum virginis. Quomodo virgo dicitur, si jam dormivit cum ea? nisi forte virgo nomen aetatis est secundum Hebraeum eloquium, an potius per recapitulationem post commemoratur quod ante factum est. Prius enim potuit intendere animae ipsius, et amare virginem, et loqui secundum sensum virginis, deinde dormire cum illa. Ubi Septuaginta interpretati sunt Aquila transtulit pro quo in Hebraeo legitur: Ex quo apparet illud esse verum quod supra de Salem diximus. etc. AUG. Paulo ante Jacob loquens cum Esau, filios suos infantes esse significat, etc., usque ad sed filii ejus in hoc facto nominantur quasi principes et auctores. etc. STRAB. Sic pastores Ecclesiae peccatum carnis vel animae ulcisci debent gladio spiritus, qui est verbum Dei: parati ulcisci omnem inobedientiam. etc. AUG. Hoc dicit, quia plurimum bella poterant surgere, non quod multo minus haberet quam possent expugnationi civitatis sufficere. etc. AUG. Zelus filiorum Jacob in ultionem sororis moraliter commonet pastores fidelium, curam habere animarum sibi commissarum, ne violenter corporali delicto, aut fornicatione spirituali succumbant. et excommunicationis gladio feriant stupratorem, ne impunitus evadat. . .
Copyright information for VulgGlossa